Evangelium Secundum Lucam*

Caput 21: Versus 8

Multi enim.Imminente Hierosolymorum excidio, multi fuere principes qui se Christos esse, et tempus libertatis appropinquare dicerent. Temporibus quoque apostolorum haeresiarchae multi prodierunt, qui inter caeteras falsitates diem Domini instare praedicabant, quos et Apostolus redarguit.
(* Traductions européennes)